monumenta.ch > Plinius > sectio 59

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 59
{XIX} Apes sunt et rusticae silvestresque, horridae aspectu, multo iracundiores, sed opere ac labore praestantes. urbanarum duo genera: optimae breves variaeque et in rotunditatem compactiles, deteriores longae et quibus similitudo vesparum, etiamnum deterrimae ex iis pilosae. in Ponto sunt quaedam albae, quae bis in mense mella faciunt, circa Thermodontem autem fluvium duo genera, aliarum quae sub terra, triplici cerarum ordine, uberrimi proventus. aculeum apibus dedit natura, ventri consertum ad unum ictum.